Rozmiar: 15909 bajtów

CLXIX.

1339, Mai 26. Glatz.

Herzog Bolko (No. CLXVI.) verpfändet seine fürstlichen Rechte in den Dörfern Banau und Johnsbach an die Gebrüder Heinrich und Dietrich von Rachenau.

In nomine domini amen. Nos Bolco dei gratia dux Slesie dominus de Furstinberch et Monstirberg, considerantes et sane perpendentes, quia tempus est mora motus rerum mutabilium, cupientes igitur motum fixare, mutabilia perhennare oblivionem, que mater est erroris, perpetue memorie literarum et testium patrocinio conmendare, recognoscimus volentes publice ad univer­sorum notitiam pervenire, quod, quia sincere nobis dilecto fideli militi domino Arnoldo quondam de Rachnow memorie felicis et ratione sui Henrico et Theoderico fratribus de Rachnow ipsius pueris in quadam pecunie summa videlicet minus tribus marcis centum marcis grossorum Pragen­sium Polonicalis ponderis veri et iusti debiti fuimus debitorie obligati, unde ante eadem debita eisdem Henrico et Theod. et eorum heredibus et successoribus dedimus, contulimus et presen­tibus obligamur et donamus omnia ducalia nostra jura, puta, iudicia supremum et minus, servi­tium dextrariale universasque exactiones nostras pecuniales et annonales necnon pecunias mone­tales sive defectus monete, cum ceteris universis et singulis iuribus nostris ducalibus, cuius­cunque conditionis aut nominis exstiterunt, super villis Banow et Johnsbach nostri Frankinstenensis districtus atque super ipsorum ibidem bonis in predictum servitium dextrariale pertinentibus omnibus et singulis penitus nihil excludendo, ita quod nullus nostrorum iudicum provincialium nostri nec ipsius iudicis parte in premissis bonis qua iudicia sedere habeat, nec aliquas causa iudicando debeat seu poterit quoquomodo placitare. Per ipsos Henricum et Theod. heredes ipsorum et successores perpetuis temporibus tollenda, tenenda habenda, usifruenda et omnis cause libere ab omni servitatis cuiusvis gravaminis, petitionis, infestationis angariarum, perangariarum, ceterarumque gravitatum quarumcunque onere omni sine inpedimenti materia possidenda, quous­que memoratis Henrico et Theodorico aut ipsorum heredibus aut successoribus per nos heredes aut nostros successores pecunia prerecolita in summa una nihil insorte defalcando, plenarie exti­terit persoluta; dantes in huius obligationis et donationis memoriam firmiorem presentes literas nostro sigillo maiori communitas. Actum et datum Glacz presentibus Heymanno et Peregrino de Petirzwalde, Johanne de Hayn, Johanno de Budow, Peczcone Camerario militibus; Pakucz de Lobin, Petro nostro notario ac aliis fide dignis. Anno domini millesimo C°CoC°.XXX°. nono in vigilia Corporis Christi.

Or. Perg. An gedrehten Fäden von grüner Seide hängt das (zweite) Reitersiegel mit Rücksiegel.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów